- TERGUM
- TERGUMan quia in in eo supini terra iacemus, an quia onere crebro teritur, Graece νῶτον est, de qua corporis humani parte diximus aliquid, in voce Catomidiare, item in Catemo, Dorsum, alibique. Paucis addo, tergô et capite etiam antiquissimis Romae temporibus punitos fuisse, Legis Duilliae violatores, uti diximus supra, ubi de hac lege. Hodieque et fustibus virgisque et cauteriis obnoxium est. A tergo vero, Parthi Persaeque olim, iaculari aversique sequentes hostes, perinde ac adversi, laedere consuevêre: qui mos Moscis, Turcis, Tartarisque etiamnum frequens est, Zuingerus, Theatr. Vitae Hum. Eôdem gestu Veteres olim pyras, in quibus cadavera comburebantur, face admotâ accendisse, retro quoque vidimus. Porro post Terga revinctis manibus in triumpho olim captivi Duces trahebantur. Quem ritum indigitat Seneca, Troadibus, Actu 1. v. 153.Non assuetas ad sceptra manusPost terga dabit.Instar habes in duobus nummis antiquis Caesaris, in quibus tropaeum expressum, cum imagine sedentis supplicis, nudi et post terga ligati apud I. Frid. Gronov. Not. in h. l. Persas simili gestu, prostratis corporibus, Reges suos adorâsse, Lucian. Navigiô testis est. etc. Improprie νῶτα θαλάςςης, apud Musaeum et Nonnum: terga itidem vocat Virgilius, Georg. l. 1. v. 97.—— proscissô quae suscitat equore terga;i. e. summitas, superficies, planities. Dorsum eôdem sensu, dicit Statius, l. 2. Sylv. 2. v. 31. ad quem locum vide Casp. Barthium, Animadv. ut et ad eundem Poetam, Thebaid. l. 6. v. 795.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.